라틴어 문장 검색

Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
그들 가운데 한 사람은 병이 나은 것을 보고 큰 소리로 하느님을 찬양하며 돌아와, (불가타 성경, 루카 복음서, 17장15)
intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu
바오로와 바르나바는 그 일을 알아채고 리카오니아 지방의 도시 리스트라와 데르베와 그 근방으로 피해 갔다. (불가타 성경, 사도행전, 14장6)
ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;
하느님께서 이 두 가지 변하지 않는 사실에 관하여 거짓말을 하신다는 것은 있을 수 없습니다. 이 두 가지로, 당신께 몸을 피한 우리가 앞에 놓인 희망을 굳게 붙잡도록 힘찬 격려를 받게 하셨습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장18)
Miserere mei, Deus, miserere mei quoniam in te confugit anima mea et in umbra alarum tuarum confugiam donec transeant insidiae.
자비를 베푸소서, 하느님, 저에게 자비를 베푸소서. 제 영혼이 당신께 피신합니다. 재앙이 지나갈 그때까지 당신 날개 그늘로 제가 피신합니다. (불가타 성경, 시편, 57장2)
confugere confugiebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4931)
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:1)
Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:7)
"Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:6)
Sed si quid de his assignare conantur, quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque superant humanam, ad similitudines et exempla confugiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:5)
Et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet Primus resurrectionis principio ostensus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:8)
Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:3)
est enim regressus ad amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:5)
Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:12)
Confugit ad logice leges;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:26)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION