라틴어 문장 검색

et cum multa sint in natura monodica, et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relativa, quae non sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:2)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)
more novorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum favores, astruunt et affingunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:2)
magna cum vanitate et desipientia, inanes similitudines et sympathias rerum describentes atque etiam quandoque affingentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:5)
Ut enim quinarii subiectam notulam fingant de v, vel denarii, quam descripsimus, id est de x, et alias huiusmodi non natura posuit, sed usus adfinxit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:7)
hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:13)
multa rumor affingebat, ut paene bellum confectum videretur.
(카이사르, 내란기, 1권 53:2)
Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장2)
ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장3)
accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장11)
Titus spectata opulentia donisque regum quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati adfingit, de navigatione primum consuluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장1)
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:1)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION