라틴어 문장 검색

Ipse praeterea Macrobius, ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, mystice interpretanda esse meminit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:7)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Excellentius autem et convenientius ad interpretandum esse non dubito, si ad divinae deitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne praesagii conferret, qui divinitatis suae per eum diligentius arcana revelaturus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:5)
Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
Nam major est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:16)
sic et vos et omnis qui loquitur lingua oret ut interpretetur (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:29)
Sic et in homine quod ambulare valet potentiae est ascribendum, quoniam ejus necessitudini congruit, nec in aliquo ejus minuit dignitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:14)
Cum videlicet in singulis faciendis vel dimittendis rationabilem habeat causam, cur ab ipso fiant vel dimittantur, nec ipse quidquam, qui summa ratio est, contra id quod ratio congruit, aut velle aut agere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:17)
, quod interpretatum Latinus sermo exprimit:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:7)
Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:2)
Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:5)
Quod autem dixi eius qui nulla bona fecit amorem potius eligendum quam qui bona plurima peregit, hoc non in quarto gradu sed in tribus praecedentibus gradibus interpreteris amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:8)
Nihil enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:3)
Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus exercere quae meae possunt naturae congruere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION