라틴어 문장 검색

Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:1)
Neque enim et ille qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale, non viduale, voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:1)
Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:6)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Nil periuria, nil nocet ipsis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 37:1)
quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P.
(카이사르, 아프리카 전기 64:4)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
crebris periuria nectit blanditiis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:105)
nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 11:2)
Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 4:1)
Rubrio crimini dabatur violatum periurio numen Augusti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장3)
rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장8)
discubitum inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION