라틴어 문장 검색

Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장1)
In quis fuit M. Scaurus, de quo supra memorauimus, consularis et tum senatus princeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장6)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ?
(세네카, De Providentia, book 1 29:1)
Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:13)
inde devolvitur ad consularem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 11:2)
Interea meritos ultrix Europa dolores dulcibus armorum furiis et supplice regum conquestu flammata movet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권164)
consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 443:1)
soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:1)
et quod quicquid usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum viribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 409:1)
itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 163:1)
Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiam civium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque inde in demortuorum locum in senatum legerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 284:2)
nec unde consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 321:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION