라틴어 문장 검색

Exsere semirutos subito de pulvere vultus, Parthenope, crinemque adflato monte sepultum pone super tumulos et magni funus alumni, quo non Munichiae quicquam praestantius arces doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum37)
instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant providit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 523:1)
tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:1)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
si ab inferis existat rex Hiero, fidissimus imperi Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae visurus sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 452:1)
In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 675:3)
a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 258:1)
inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,omissa oppugnatione urbis,diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 294:2)
id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 205:1)
et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION