라틴어 문장 검색

Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장8)
varios sucos spumasque requirit serpentum virides et adhuc ignota novercis gramina.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:111)
ne consanguineis certetur comminus armis, ne, precor.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:185)
et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)
interdum positis velut ordine castris terrificum densa mucronem verberat unda et consanguineis hastilibus asperat armos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice13)
nam consanguineos eadem cum forma figuret, hic propior matri fit tamen, ille patri dissimiles annos sollertia temperat artis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam12)
o consanguineis felix auctoribus annus, incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:132)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
te consanguineo recipit post fulmina fessum Iuno sinu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:44)
se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, in dirae subito mores transisse novercae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:15)
quid consanguineas acies, quid dividis olim concordes aquilas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:138)
sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:6)
ut Agrippa vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장4)
postremo Livia gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장15)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION