라틴어 문장 검색

Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Attenuatio effectuum praesentis perturbati aequilibrii ab eo pendet quod nunc facimus, potissimum si de responsalitate cogitamus quam nobis tribuent illi qui peiores consecutiones sustinere debebunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 209:4)
Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:2)
Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:6)
Prima consecutio in eo est quod in theologia non habetur tantummodo conatus rationis ad perscrutandum et cognoscendum, sicut in experimentalibus scientiis evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:4)
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 118)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION