라틴어 문장 검색

142. Si omnia societatis vinculo continentur, etiam status salutis institutionum alicuius societatis secum importat pro ambitu et qualitate vitae humanae consecutiones:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:1)
158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:1)
Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Attenuatio effectuum praesentis perturbati aequilibrii ab eo pendet quod nunc facimus, potissimum si de responsalitate cogitamus quam nobis tribuent illi qui peiores consecutiones sustinere debebunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 209:4)
Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:2)
Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:2)
Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’amàn, quod sua in radice « sustinere » significat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:4)
Graeca Bibliorum Hebraicorum versio, Septuaginta versio, quae Alexandriae Aegypti effecta est, sic Isaiae prophetae conversa verba ad Achaz regem est interpretata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:2)
Attamen in Hebraico scripto aliter legimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:4)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
Prima consecutio in eo est quod in theologia non habetur tantummodo conatus rationis ad perscrutandum et cognoscendum, sicut in experimentalibus scientiis evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:4)
Hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION