라틴어 문장 검색

Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 5:2)
Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 42:1)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
pharetrata participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6491)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus esse sublatas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:1)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 4:6)
deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 4:2)
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, Lege pharetratae virginis arva coli?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 17)
Nullus amor tanti est - abeas, pharetrate Cupido!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 51)
vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 85)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION