라틴어 문장 검색

augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장7)
hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 4:3)
Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:9)
et hoc iuxta disciplinam auguralem dixit, quae appellatur consensio, sicut in libro secundo dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 602)
promissi dea facta potens honesta elocutio 'potens promissi'. promisisse autem eam per consensionem intellegimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5411)
haec enim est consensio militaris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2582)
"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
"Eruenda prorsus haec et execranda consensio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:2)
"Et haec vestra consensio est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:12)
"horum quoque similis de divinitate consensio est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:16)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION