라틴어 문장 검색

senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:3)
Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:15)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:1)
qui sidera sentis qui es peritus astrologiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3609)
ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2464)
ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 24612)
apud maiores 'etiam' consentientis fuerat, quod tamen in his recentibus idoneis non invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3738)
hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 427)
praeterea tam sunt arcturi sidera nobis iam dicit, astrologiam rusticum ita, ut navigantem, nosse debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2041)
et multi volunt ita hanc partem astrologiae librasse Vergilium, ut in omnibus utrumque tempus significaret, vernale et autumnale:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2294)
idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a ple- risque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2298)
hinc tempestates id est ex hac causa, ex hac ratione astrologiae, ex hac temporum scientia vel siderum observatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2521)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION