라틴어 문장 검색

ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
Milichus praemiis ditatus conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장4)
ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore expressam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장2)
nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:4)
"hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:11)
dirae] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae an sua cuique deus fit dira cupido et iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci et dicuntur geminae pestes cognomine Dirae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2932)
nam in oblativis auguriis in potestate videntis est, utrum id ad se pertinere velit, an refutet et abominetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
quis urbis conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:7)
harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 2:4)
alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:11)
me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 6:6)
productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 2:4)
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:4)
eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum armis exterminavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:3)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION