라틴어 문장 검색

Sed longo [0642A] tempore dum circa hanc et ejus moenia incassum laboraret, nec famis angustia eos compellere valeret in ejus redditionem, eo quod a Babylonia, Ascalone, Sagitta et Sur auxilium illis frequenter adesset, et navigio rerum abundantia superesset, comes Reymundus, consilio cum suis habito, novum praesidium fieri decrevit, a quo semper urbi adversaretur, et ad quod sui assidue protectionis causa ab hostili impetu repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:2)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
Amicus fidelis protectio fortis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:2)
"Amicus fidelis, protectio fortis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:8)
Per Dei timorem acquiremus illius adiutorium atque protectionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 10:2)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis.
(아풀레이우스, 변명 42:2)
negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;
(아풀레이우스, 변명 42:6)
"Sic inermem vix a lupulis conservo Thessalis;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:10)
Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:9)
"Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:9)
Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:2)
At ille modicum commoratus refert sese buxanti pallore trepidus miraque super conservo suo renuntiat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:5)
"Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:39)
Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION