라틴어 문장 검색

igitur ut olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes credebantur, sic converso statu neque alia re Romana quam si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit, quia pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discernunt, plures aliorum eventis docentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장3)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quae dicat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:4)
Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:7)
et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:8)
Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, esplicare nequirem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:20)
Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:29)
Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:14)
servitium contra paupertas divitiaeque, libertas bellum concordia cetera quorum adventu manet incolumis natura abituque, haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:16)
denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
perspicere ut possis res gestas funditus omnis non ita uti corpus per se constare neque esse nec ratione cluere eadem qua constet inane, sed magis ut merito possis eventa vocare corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:22)
considerate ergo hic ad Diomedem mittitur, ut eum vel quasi civis adduceret, vel citius possit movere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 912)
lacrimaeque per ora volutae non viri fortis, sed filii est considerata persona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7901)
sane 'cum canerem reges et proelia' et 'deductum dicere carmen' quidam volunt hoc significasse Vergilium, se quidem altiorem de bellis et re- gibus ante bucolicum carmen elegisse materiam, sed considerata aetatis et ingenii qualitate mutasse consilium et arripuisse opus mollius, qua- tenus vires suas leviora praeludendo ad altiora narranda praepararet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 54)
Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION