라틴어 문장 검색

Adhuc ad ipsam Antiochiam obsidendam, quam [0461A] tam spatiosam audistis, ad portam, quae dicitur a modernis Warfaru, quae insuperabilis est, ipse antistes assidet, sociato sibi comite Reymundo, cum quibus provinciales et Vascones, et omnes sequaces eorum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:1)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
Ipse pariter antistes, socius in omni admonitione sancta, sequebatur ad confortandos [0474B] viros Dei.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:6)
Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:1)
Corbahan hujus rei consiliariis acquiescens, iter suum versus Antiochiam continuans, propter montium difficultates, exercitus inaudita millia divisit in partes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:3)
[0609B] His ita dispositis, et comite Reymundo consiliario et ductore exercitus facto, Stephanus Blesensis viam, qua dux Godefridus et Boemundus ac primus incessit exercitus, per terram Nicomediae et Romaniae proficisci disposuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:3)
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:1)
De consiliis et consiliariis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 59:1)
Non tantum cum omnibus consilium habeas, sed unum de mille eligas consiliarium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:1)
Nam ut dixit sapiens, "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus demille."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:2)
Multi pacifici sinttibi et consiliarius unus de mille.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:30)
et in hoc providus esse debes, uta te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime suntconsilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 80:7)
Providere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 87:1)
In petendo itaque a te consilio primo provideas, ut quæ sunt contrariaconsilio a te et a consiliariis tuis removeas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:1)
tertio, ut de consiliariis intra te deliberes atque perpenses;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION