라틴어 문장 검색

cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)
nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 19 2:3)
Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 1:1)
quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:2)
Cedo, quid reliquit Phania Consobrinus noster?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 532)

SEARCH

MENU NAVIGATION