라틴어 문장 검색

sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장5)
euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5224)
Semper enim se denominatio fuerit par, quantitas partis erit inpar, si denominatio inpar, quantitas par:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:7)
Contrarie vero denominantur, ut tertia pars viij, octava vero iij. Vicesima autem quarta j quae denominationes cum pares sint, inveniuntur inpares quantitates, et cum sint pares summae, sunt inpares denominationes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:13)
tertia vero, quae inpar est denominatio, vj cui par pluralitas est. Rursus si convertas, sexta pars, quae par est denominatio, iij sunt, sed ternarius inpar est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:9)
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION