라틴어 문장 검색

quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
"adventus eius mille per miracula praenuntiatus ore vatum consono."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1253)
"qui fecit ut vis vocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine, sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono ut verba in ipsis explicent meatibus, vel exitu oris cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne verti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1395)
ita cuncti nostrates idemque summates viri optirnarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)
socias it Fama per urbes, finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas insilit, haec totis perfundit moenia pinnis Labdaciumque ducem praemissae consona nocti territat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권67)
Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION