라틴어 문장 검색

Illic cuniculus pelle nostri frigoris iram temperando, carne propria nostrae famis debellabat insultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:167)
Uxoris fraudes, furisque sophismata, terror Nuntiat, insultus hostis, juguloque minaces Mentitur gladios, et flumina dira potentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:10)
Illi igitur qui suam naturam damno venundans, [0479B] te insultu nimiae rebellionis impugnat, mihi coequatae concussionis importunitate repugnat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:22)
hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:2)
ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:3)
Moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso, occupavere terras hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:4)
Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque abietum magno, semitas invenere constratas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:1)
Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:3)
classis Romana milli et centum navium adveniens consternit Euphratem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장2)
Itaque humo late stagnante, altero die militi requie data, imperator ipse praegressus, constratis periculis multis ex utribus pro copia pontibus, itidemque navibus confectis e palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 11:1)
Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 6:1)
Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulserat consuete:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 19:1)
Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus, paulatimque insiliens funerum moles, ad lancearios confugit et mattiarios:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 8:1)
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION