라틴어 문장 검색

utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
tessera per castra ab Livio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 674:1)
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis consiliis copularent concordiam, patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo quo minus quattuor quaestores promise de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 468:2)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
hinc leges et plebiscita coactae, Et cum consulibus turbantes iura tribuni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:14)
tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:4)
hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 6:3)
ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 8:2)
Consul impeditus a tribunis plebis, ne quas parauerat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장6)
et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 482:2)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio impediebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 269:1)
quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 340:2)
inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 723:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION