라틴어 문장 검색

Conscii sumus in rei politicae opinionumque provincia quosdam Creatoris cogitationem prorsus respuere, aut eam nullius momenti putare, ita ut ad irrationalia divitias referant, quas religiones praebere possint integrae oecologiae plenoque profectui humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:2)
Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:3)
Exempli gratia, cum parvorum fabricatorum societates systemata productionis minus inquinantia suscipiunt, sustinentes vitae, gaudii necnon vitae communis genus, a nimia consumptione aversum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:3)
Non datur oecologia sine congrua anthropologia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:4)
124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:1)
INTEGRA OECOLOGIA
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 179:1)
137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque amplectatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 180:1)
I. OECOLOGIA AMBITALIS, OECONOMICA ET SOCIALIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 181:1)
138. Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:1)
Ipsa cogitationem quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:2)
Hanc ob rem necessaria est oecologia oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:2)
Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:3)
Ita, exempli gratia, consumptio stupefactivorum medicamentorum in divitibus societatibus constantem inducit et crescentem necessitatem proventuum qui e regionibus pauperibus depromuntur, in quibus mores corrumpuntur, vitae delentur atque tandem ambitus pervertitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:12)
II. OECOLOGIA CULTURALIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 187:1)
Oecologia igitur sollicitudinem etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION