라틴어 문장 검색

nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:3)
veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:16)
quod domini celsis niteat laquearibus aurum, quae divum in vultus igni formanda liquescat massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae, hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas, exiguaeque dapes et numquam laesa profundo cura mero;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum41)
fessis vix culmina prendas visibus auratique putes laquearia caeli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum17)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장14)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION