라틴어 문장 검색

Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:10)
Pulueris insurgunt nebule, nouus imber inundat In terris, dum tela pluunt, dum pulueris imber Funditur, et celum telorum nubila uelant, Et ferri splendore nouo noua fulgura lucent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:2)
Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:6)
Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:15)
Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:4)
Ergo eum, praesente nutu dei caelestis, amictu principali velabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:4)
Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 7:1)
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine conviciis confutabatur ut fallax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 18:1)
et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:2)
testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 11:2)
Pedites enim in speciem contecti, iussa faciunt ut calones.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:2)
Et quamvis arcus validis viribus flecterentur, et splendor ferri intermicans, Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem, clipeorum densitate contecti, ne possint emittere, coegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 5:2)
quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae, fido operimento, totam hominis speciem contegebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 10:2)
E quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 4:2)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION