라틴어 문장 검색

Riculfum diaconem et Eborhardum magister pincernarum, ad commonendum et contestandum, ut reminisceret priscorum sacramentorum suorum et ut non aliter faceret, nisi sicut iureiurando iam dudum promiserat ad partem domni Pippini regis et domni Caroli magni regis vel Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:2)
quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
(아풀레이우스, 변명 26:9)
Hoc ecclesiae catholicae aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc ecclesiae ad Hipponiensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:2)
petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 9:1)
Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum:
(불가타 성경, 아모스서, 3장13)
Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장6)
" Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: "Et in servis suis consolabitur" ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장6)
Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장30)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
alios mandant palumbos, qui factum edisserant.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM70)
huc ades et tantae nobis edissere causas laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet, quae nova dotetur virgo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae31)
Quod ipsum numeris sic edisserit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:2)
edissere " dixit.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:5)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
que quales pariant tibi fetus, preter Lunensem pontificem omnes alii contestantur. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION