라틴어 문장 검색

Mirum profecto est videre quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et existimationis et fortunae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:13)
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
Si autem hic, id est triplus numerus, qui est species secunda multiplicis, secundae speciei superparticularis aptetur, quadrupli continuo forma contexitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:2)
Contexe, inquam, cetera;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:8)
Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장8)
Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장4)
Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장2)
contexit varius penetrans Calchedona nidor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:259)
Graiorum obscuras Romanis floribus artes inradias, vicibus gratis formare loquentes suetus et alterno verum contexere nodo.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:43)
imperium tanto quaesitum sanguine, tanto servatum, quod mille ducum peperere labores, quod tantis Romana manus contexuit annis, proditor unus iners angusto tempore vertit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:27)
Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:4)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
dein fossam loricamque contexens quattuor milia passuum ambitu amplexus est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장3)
impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION