라틴어 문장 검색

Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:8)
Cuius genealogia tali serie contexitur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:3)
"aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid,"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:10)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)
Quamobrem tersam Perkino et probabilem earum rerum narrationem contexuit, iubens ut ne hylum quidem ab ea abscederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:18)
Ista vero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:6)
Ad quod exemplum Plato in Protagora per ironiam introducit Prodicum sermonem integrum contexentem ex distinctionibus a principio usque ad finem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:16)
Si autem hic, id est triplus numerus, qui est species secunda multiplicis, secundae speciei superparticularis aptetur, quadrupli continuo forma contexitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:2)
Harum in extremo margine P graecum, in supremo uero Q legebatur intextum atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:6)
Contexe, inquam, cetera;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:8)
Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장8)
Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장4)
Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION