라틴어 문장 검색

Vespere autem facto, Baldewinus cum suis recreatus, in medio captivorum resedit ad inquisitionem de qua origine aut parentibus essent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:15)
Ibidem dum montana perlustrarent ad investiganda [0591D] necessaria, intimatum est eis a quibusdam incolis, quomodo, si paulo procederent ad locum qui dicitur Palmarum, plurimas opes et copias ciborum reperirent, quibus cum equis suis recreari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:2)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
Qui precibus eorum satisfaciens, comitem S. Aegidii, qui erat ei privatus, cum quingentis Turcopolorum equitibus illis constituit, quatenus ejus conductu et ordinatione iter suum continuantes, provide agerent universa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:2)
Dehinc per quindecim continuos dies viam suam continuantes, amplius in solitudines et loca inhabitabilia et horroris, per montana asperrima incedebant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:1)
ligna quoque et sarmenta ad coquendos cibos componere, quibus fessa et jejunia corpora recrearent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:8)
qui per Flaganiam iter continuabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:4)
videlicet ut sic per Antiochiam transiens, iter suum continuaret Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:3)
Post haec messis tempore imminente, brachium maris S. Georgii ex jussione et suasione imperatoris navigio superantes, in terram civitatis Nicomediae descenderunt et iter suum continuantes per amoena loca, quibus haec abundat regio, tentoria locaverunt duobus ibi diebus moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:1)
Caeteri viam Jerusalem continuare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:8)
Hi vero, agnita Boemundi fraudulentia et ejus recessione, imperatoris exorarunt clementiam, ut pacifice per [0672B] regnum ejus usque in Jerusalem viam eos continuare permitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:4)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:2)
Peregrini hac sola die via continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reversi sunt, illic cum rege moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:6)
Quidam autem circiter septem millia, reditum per viam maris continuantes, et prosperis velis ac sine turbine navigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum jacientes, et in aridum ab ipsis navibus descendere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION