라틴어 문장 검색

Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in adversum nascentibus contra naturam omnium animalium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 21:1)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVI5)
Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis, Verba putas famae te, Charideme, dare?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI1)
Nec saeta longo quaerit in mari praedam, Sed a cubili lectuloque iactatam Spectatus alte lineam trahit piscis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX6)
horrere videns iam colla colubris fingitur enim pro saetis habere serpentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4191)
aut certe in armos horruit et erexit saetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7112)
tum durare solum et discludere nerea ponto ca- nebat etiam quemadmodum se durare coeperit solum et mixtam sibi ante aquam sua contractione discludere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 351)
pecudum fulvis saetis renonibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3831)
Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:2)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:3)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)
etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION