라틴어 문장 검색

2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
Primum est cum controversiae materia levior est, nec tanta contentione quanta circa eam excitatur digna, contradictione sola inflammata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:17)
Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:23)
Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 62:1)
Ideo non est contradictio inter fidem et philosophum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:1)
simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contradictionibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum si quando res publica consiliis eguisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장3)
Tu quoque, transtiberine sectator factionis alterius, ut ira defuncti Antistitis in te velut ramus insitionis in trunco non suo frondesceret, quasi triumphatam Carthaginem nondum exueras, illustrium Scipionum patrie potuisti hunc animum sine ulla tui iudicii contradictione preferre.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:7)
Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et - ne contradictioni locum tribuam - in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:16)
Tunc librorum περι` ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:4)
'Sarpedonis' enim antepaenultima habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1003)
unius hic produxit paenultimam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2519)
ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:3)
qui loci oriuntur ex contradictione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:2)
nam ubi contradictioni locus non est, quae esse causa dubitandi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 251:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION