라틴어 문장 검색

Factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non sunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
이렇게 너는 불륜을 저지르면서도 다른 여자들과는 반대로 하였다. 누가 정을 통하려고 너를 따라온 것도 아니고, 네가 해웃값을 받는 것이 아니라 오히려 해웃값을 내주니, 너는 반대로 한 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장34)
Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
배는 이미 뭍에서 여러 스타디온 떨어져 있었는데, 마침 맞바람이 불어 파도에 시달리고 있었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장24)
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
마침 맞바람이 불어 노를 젓느라고 애를 쓰는 제자들을 보시고, 예수님께서는 새벽녘에 호수 위를 걸으시어 그들 쪽으로 가셨다. 그분께서는 그들 곁을 지나가려고 하셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 6장48)
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
누구나 하느님의 뜻을 실천하려고만 하면, 이 가르침이 하느님에게서 오는 것인지 내가 스스로 말하는 것인지 알게 될 것이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 7장17)
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
사실 나도 한때 나자렛 사람 예수님의 이름을 반대하여 많은 일을 해야 한다고 생각하였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 26장9)
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;
그곳을 떠난 우리는 역풍이 불었기 때문에 바람이 가려진 쪽으로 키프로스 섬을 돌아, (불가타 성경, 사도행전, 27장4)
delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
우리에게 불리한 조항들을 담은 우리의 빚 문서를 지워 버리시고, 그것을 십자가에 못 박아 우리 가운데에서 없애 버리셨습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장14)
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
악을 악으로 갚거나 모욕을 모욕으로 갚지 말고 오히려 축복해 주십시오. 바로 이렇게 하라고 여러분은 부르심을 받았습니다. 그것은 여러분이 복을 상속받게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장9)
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
어리석은 이들이 결점을 회피하는 동안, 그들은 반대편의 결점에 달려가고 있다. (호라티우스의 풍자, 1권, 02장14)
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
어리석은 이들이 결점을 회피하는 동안, 그들은 반대편의 결점에 달려가고 있다. (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.14)
contraria contrariis curantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:8)
Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장14)
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert Paccuuius docti famam senis, Accius alti,dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
(호라티우스의 두번째 편지, 124)
neque est obscurum quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 4:1)
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION