라틴어 문장 검색

Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:1)
Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut isdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 48장 1:1)
Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 18:1)
Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:12)
Sed nec ad philosophandum ineptum vel inpar servile ingenium fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:1)
Nisi forte, ut Graeci omnia sua in inmensum tollunt, nos quoque etiam poetas nostros volumus philosophari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:1)
cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:1)
sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
cui natura tamquam rationis capaci velle ac nolle contribuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:4)
"Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:1)
"Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plu- rimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:7)
"In eandem sententiam et Persaeus philosophatur et adnectit inventas fruges et frugum ipsarum repertores isdem nominibus, ut comicus sermo est ' Venerem sine Libero et Cerere frigere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION