라틴어 문장 검색

Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 14:1)
Praeterea animadvertere est, in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:1)
QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 2:1)
Primus igitur motor ad pacem a rege vestro petendum iste (quem diximus) est affectus, et cordis sui sensus genuinus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:10)
Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:1)
Sed quod dicam non minus ad contuendum patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:16)
Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:1)
supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:5)
Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:8)
Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:6)
natura enim materialis non potest esse primus motor.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:5)
Quomodo enim ens genitum erit primus motor?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:6)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leviter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장27)
modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION