라틴어 문장 검색

Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus quam par fuit eam criminatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 15:1)
In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 6:1)
Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 7:1)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
γλαυκη` δέ σε τίκτε θάλασσα Πέτραι τ' ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόοσ ἐστι`ν ἀπηνήσ, non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 21:3)
Amabo, inquit, mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum lunonem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:3)
Etiam reprehensiones de loco superiore graves esse debent, non contumeliosae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:16)
Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:2)
Oboriuntur saepissime circa amores, compotationes, praesidentiam, et verba contumeliosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:47)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장14)
Delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:4)
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
(카이사르, 내란기, 1권 69:1)
sed amici accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장4)
ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
unde illi ira violentior et materies criminandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION