라틴어 문장 검색

huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:6)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)
Deseritur Strymon tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves, et barbara Cone Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo Multifidi Peucen unum caput adluit latri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:13)
nam legimus et bona bello cornus item et pastoralem praefixa cuspide myrtum et alibi ac myrtus validis hastilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 227)
virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 231)
conum insignis galeae a parte totum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4681)
nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4682)
coni tamen appellationem sciendum a Graeco tractam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4683)
coniferae conum sustinentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6801)
et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδη`σ est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6802)
Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5567)
quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4456)
'apex' coni altitudo hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2705)

SEARCH

MENU NAVIGATION