라틴어 문장 검색

Gentilitas vero consueto ab aquilone Christianitatem nocuit, magis magisque convaluit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:4)
Alter quippe eadem molestia preventus vix convaluit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:16)
Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:4)
OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 2:1)
Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 4:1)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장34)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum.
(카이사르, 아프리카 전기 25:1)
ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장3)
si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장46)
atque, etiamsi ipsa convaluit, tamen partum perdit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장108)
paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장89)
Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장92)
Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장8)
tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION