라틴어 문장 검색

ligna quoque et sarmenta ad coquendos cibos componere, quibus fessa et jejunia corpora recrearent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:8)
Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:6)
Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:7)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:2)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:7)
Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:12)
Nam dicit Regula Amoris, "Si amor minuatur, cito deciditet raro convalescit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 129:5)
sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:2)
Inde eciam Seneca epistolarum dixit, "Non convalescit planeta, que sepetransfertur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:15)
si amor minuatur,cito deficit et raro convalescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 46:10)
Cum mala per longas convaluere moras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:3)
Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 182:2)
et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:37)
Quando autem sunt adaequata virtus et materia et quando est superabundans materia, tunc non est completa septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem, quae est mensis octavus, et completa terminatione in nono mense facit motum ad exitum et nascitur nono mense et convalescit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION