라틴어 문장 검색

David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
His dictis, tandem patriarcha rege a viro litteris erudito convictus, ex consilio fratris Mauritii triginta milites in conventione solidorum se procurare [0601C] promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:8)
--Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque crimen impositumtandem convincitur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 70:3)
Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:4)
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)
sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:10)
Ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum, siquid finxerit convicturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 2:1)
Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 4:1)
Romulus vero post eum et Sabostius curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 20:2)
Romanus quin etiam et Vincentius, scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 2:3)
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 8:1)
aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 8:2)
Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:1)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)
Illi autem convicti, ad haec verba consenserunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1139)

SEARCH

MENU NAVIGATION