라틴어 문장 검색

Tandem misella, si vi ante deliquit, nunc blanditiis et vana spe decepta ad impium sponsum et adulterinas nuptias recurrit, universo ignorante exercitu, quae astutia et lascivia ab eis subtracta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:11)
Henricum vero, quia miles et homo suus multis sibi servierat annis et bellorum periculis, convivam et mensae suae socium attitulavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:11)
Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:18)
Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:23)
Unde ait sponsus (sponsus autem animae Dei Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur):
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:1)
Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:12)
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:14)
hanc incertum unde notam Rufinus subsedit, - quo indicante quaedam cognita per Gaudentium, agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum - apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:2)
Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 22:1)
Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:7)
Mulier compellitur ab sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:10)
Emendat conditque cibos clemencia uultus, Conuiuam saciat plus dape frontis honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:7)
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION