라틴어 문장 검색

Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:4)
Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:2)
Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:6)
inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus conuertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer[o] moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 62장 1:1)
tum validam contorto turbine portam impulit Hippotades.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 645:1)
GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 1:1)
contorta in ipsas aquas tela miserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:1)
Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)
quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:20)
Et non imbriferam contorto pulvere nubem In flexum violentus agit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:27)
sqvamea convoluens s. p. t. id est erectus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4261)

SEARCH

MENU NAVIGATION