라틴어 문장 검색

Eodem anno beatae memoriae Marinus papa universitatis viam migravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 71 74:1)
Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:1)
Rex Henricus respondit regem Philippum rem bene disposuisse, seque, si ei placeret, in hoc cooperaturum et nuncium ad comitem in eum finem missurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:29)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
sunt enim in universitate rerum rarae et extraordinariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:5)
vel universitatum magnarum, ut motus congregationis majoris, rotationis, et exhorrentiae motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:7)
Itaque decerpenda sunt ex universitate rerum ea quae ad usus vitae maxime faciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:4)
Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:6)
Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:2)
Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:6)
maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장7)
Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:17)
supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION