라틴어 문장 검색

Postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit.
(카이사르, 아프리카 전기 48:4)
Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur.
(카이사르, 아프리카 전기 68:3)
Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:5)
Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:5)
Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장4)
simul primi agminis copiae evasere silvas castraque communivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장13)
Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 23:1)
Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 2:1)
Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 38:3)
332 Uterque castra locant, copiis trepide rerum exitum spectantibus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권13)
mihi enim si contigisset ut, prior occurrerem Antonio, non me hercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:4)
ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 538:2)
transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:1)
qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 354:1)
Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION