라틴어 문장 검색

nec enim fit copula Christo digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2206)
felices ter et amplius quos inrupta tenet copula nec malis divolsus querimoniis suprema citius solvet amor die.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 135)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Non video quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 32:3)
"par nulla tibi sic copula praesto est."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 235)
in quorum copula tam felicem tibi controversiam vota pepererunt ut ambigas utrum iudicio an institutione superaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:2)
quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:2)
Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:2)
Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non uoluntatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:17)
et sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:14)
frustrationem legis tollendae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:3)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 692:1)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION