라틴어 문장 검색

veluti si quis dicat corpora appetere vel conservationem, vel exaltationem, vel propagationem, vel fruitionem naturae suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:5)
Destruunt quoque magnanimitatem et humanae naturae exaltationem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:40)
Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:3)
Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:5)
Sed ego non mehercules corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:15)
118. Haec condicio ducit nos ad constantem schizophreniam, quae tum exaltationem technocraticam, in aliis creaturis eorum bonum haud agnoscentem, complectitur, tum utique reactionem hominis omne peculiare bonum negantem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:1)
Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:9)
Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:15)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION