라틴어 문장 검색

Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:7)
si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 69:2)
Sed ego non mehercules corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:15)
Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:9)
Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:15)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION