라틴어 문장 검색

Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 48:5)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:31)
omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:3)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)
Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:26)
sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:39)
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim Musica letatur Michalo doctore suosque Corrigit errores, tali dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:22)
Mente, manu, studiis inuadit, corrigit ipsam Plumbi materiam quam crebro malleus urget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:2)
Primum sternit equm, stratum conscendit, habenis Corrigit excursus, in uirga uisitat, instat Verbere, uoce, minis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:2)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
«Se non causa quaestus, aut pro destructione Christianorum, a terra et cognatione sua exiisse, sed in Christi nomine viam institisse Jerusalem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:13)
Cum in decreto firmissimo obsidionis et destructionis urbis, curricula septem hebdomadarum ibidem circa moenia ejus versarentur, et principes, alii jactus et tormenta lapidum ad minuendos muros et turres aptarent, alii arietes ferratos componerent, et diversa ingenia quaererent assultusque plurimos inferrent, Baldewinus Calderim incessanter muros impugnans, nimisque temerario et audaci conatu praecurrens, in ictu praemissi lapidis fractis cervicibus vita exspiravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:1)
- De ponte fluminis, ad cujus destructionem machinae exquisitae componuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 79:2)
Cujus pontis infestationem episcopus et omnis primatus conquerentes, inito consilio, ad ejus destructionem conspiraverunt, ac die statuto cum instrumento malleorum ferreorum, [0461D] cum ligonibus et securibus a castris exierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION