라틴어 문장 검색

Quid me inquit stulta, dente captas laedere, Omne assuevi ferrum quae corrodere?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.5)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
et quamuis anno ante hunc proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII. 1:2)
apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장12)
In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장4)
latitudines autem earum ita oportere fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterioris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, qui circumcludunt porticus ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장7)
supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem latae pede I, crassae S. supra eam capreoli extollebantur altitudine pedum XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION