라틴어 문장 검색

Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:8)
Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:2)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)
ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:19)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:3)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Ille qui ita generatus est, ut nihil terreno deberet contagio:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:19)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Unde autem vinea post diluvium corruptionemque terrae?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:2)
Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:12)
Itaque a quo tempore rex coronam assumpserat fontem sanguinis fuisse expurgatum, omnesque sanguinis corruptiones et impuritates sublatas, ut regi opera parlamentaria non fuisset opus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION