라틴어 문장 검색

Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X124)
unde et illud dictum est 'tibi ducitur uxor', id est sub tuo nomine aliis ducitur, ut eam non ipsi, sed aliis servituram esse significet, scilicet eius corruptoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2912)
"philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:14)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam, quae popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:2)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae, Quas aliquis duro cognitor ore legat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1213)
"sed, credo, magni limen amplectar Iovis, qui si citetur legibus vestris reus, laqueis minacis implicatus Iuliae luat severam victus 1 et Scantiniam, te cognitore dignus ire in carcerem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.173)
tali repressus cognitor constantia cessare poenam praecipit, tunc sic ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1225)
hic tum cognitor pronuntiat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1331)
fi cognitor ipse, persta atque obdura:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.25)
estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas, in corruptorem vel iustior?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:7)
persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:2)
non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION