라틴어 문장 검색

Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:5)
Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:10)
Ad petitiones autam privatas dies aliquos praefigi probo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:7)
In studiis, quicquid a natura tua alienum reperis stata tempora tibi praefigas ad eiusdem exercitationes et meditationes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:18)
Miles corusci sideris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 12:1)
Rerum coruscus arbiter.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 22:1)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장3)
caesariem tunc forte Venus subnixa corusco fingebat solio.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:55)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
Princeps corusco sidere pulchrior, Parthis sagittas tendere doctior, eques Gelonis imperiosior, quae digna mentis laus erit arduae?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae tecta parant epulis ostroque infecta corusco umida gemmiferis inluxit regia mensis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:130)
iamque aderit laeto promissus Honorius aevo nec forti genitore minor nec fratre corusco, qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:195)
Iam totiens missi proceres responsa morandi rettulerant, donec differri longius urbis communes non passa preces penetralibus altis prosiluit vultusque palam confessa coruscos impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION